LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.34

lat quintilian phi001 perseus lat2

haec in respondendo. sic autem praeparabit actione prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse credatur. eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi potest maledicta tanquam supervacua; qui vana congerit, confitetur unum in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable