Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.36
lat quintilian phi001 perseus lat2
aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at , Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable