Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.4
lat quintilian phi001 perseus lat2
ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant. sed et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, qui sit; ut est quaesitum contra Urbiniae heredes, is qui tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sosipater. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable