Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.5
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable