Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.3.16
lat quintilian phi001 perseus lat2
quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero: quid est enim vulgo? universos ) et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt? rarissima enim apud eos reperitur ilia ex consuetudine philosophorum ducta servitus ad certa se verba adstringendi, idque faciendum rei libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius.