Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.27
lat quintilian phi001 perseus lat2
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri. illa semper asperam abdicantis actionem habet; immutabile est enim, quod factum est; haec ex parte blandam et suadenti similem; mavult enim pater non abdicare; at pro filiis in utroque genere summissam et ad satisfaciendum compositam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable