Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.3
lat quintilian phi001 perseus lat2
item demonstratiuae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. igitur genus causae aut simplex aut comparativum. illic , quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable