Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.4
lat quintilian phi001 perseus lat2
defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable