Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.6.2
lat quintilian phi001 perseus lat2
id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas. in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable