Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.8.2
lat quintilian phi001 perseus lat2
sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable