Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.8.3
lat quintilian phi001 perseus lat2
ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. an , quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. an quod ante, et postea.