Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.8.6
lat quintilian phi001 perseus lat2
non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. in hoc genere haec quaeruntur, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable