Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.2.13
lat quintilian phi001 perseus lat2
fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut Atabulus ventus et navis saccaria et in malo cosanum. quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut in his, quae homonyma vocantur: ut, taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable