Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.2.2
lat quintilian phi001 perseus lat2
sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. in quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, etiamsi causae necessitas postulet, reformidant; ut ille, qui in actione Hibericas herbas, se solo nequiquam intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable