LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 8.2.21

lat quintilian phi001 perseus lat2

ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable