Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.2.4
lat quintilian phi001 perseus lat2
tantum sperare dolorem, aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, mortem ferre, aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est, de cruce verba ceciderunt. non tamen quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable