Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.47
lat quintilian phi001 perseus lat2
nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat ) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere. siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat: incipiunt agitata tumescere. Quod si recipias, nihil loqui tutum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable