Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.6
lat quintilian phi001 perseus lat2
recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable