Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.73
lat quintilian phi001 perseus lat2
ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum. debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo quod illuminat. quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla: qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit aut Delum maternam invisit Apollo. Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable