Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.80
lat quintilian phi001 perseus lat2
illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur. sunt et illae breves, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable