Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.4.21
lat quintilian phi001 perseus lat2
illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus. non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable