LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 8.4.29

lat quintilian phi001 perseus lat2

scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem valet; sed quia excedit hoc nomen in tropos, differenda est. quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, . Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable