LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.36

lat quintilian phi001 perseus lat2

illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable