Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.43
lat quintilian phi001 perseus lat2
duo vero uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec est semper, sed id quod est appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio , appositum. non potest ergo esse seiunctum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable