Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.67
lat quintilian phi001 perseus lat2
alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable