Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.pr.10
lat quintilian phi001 perseus lat2
quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto, de rerum fide, proprietate, qualitate; scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur.