Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.pr.18
lat quintilian phi001 perseus lat2
non ideo tamen sola est agenda cura verborum. occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable