Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 8.pr.31
lat quintilian phi001 perseus lat2
sed in hac ipsa cura est aliquid satis. nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus? quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquum, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable