LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 8.pr.6

lat quintilian phi001 perseus lat2

nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret. oratoris officium docendi,

Provenance