Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.1.7
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam. nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable