Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.15
lat quintilian phi001 perseus lat2
aliter pro Caelio ficta interrogatione: dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde : ego , si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable