Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.61
lat quintilian phi001 perseus lat2
unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable