Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.100
lat quintilian phi001 perseus lat2
adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable