Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.29
lat quintilian phi001 perseus lat2
quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur. similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: bona , miserum me! ( consumptis enim lacrimis tamen infixus haeret animo dolor ) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. — vivis et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable