LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.43

lat quintilian phi001 perseus lat2

sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia. hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia. * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit. interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso. quid , inquam, magno opere potuit Cleomenes facere?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable