Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.64
lat quintilian phi001 perseus lat2
sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur: sociis tunc, arma capessant, edico , et dira bellum cum genie gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat: tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Huic diversam volunt esse distinctionem, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable