Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.77
lat quintilian phi001 perseus lat2
secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable