Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.101
lat quintilian phi001 perseus lat2
minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, et adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium. Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una.