Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.102
lat quintilian phi001 perseus lat2
ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et sibi iungitur: uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: ut venenum timeres. contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: civis Romanus sum; aut bacchium, quod hic potest, nos possemus.