Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.116
lat quintilian phi001 perseus lat2
ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio. optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable