Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.136
lat quintilian phi001 perseus lat2
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable