Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.33
lat quintilian phi001 perseus lat2
atque , ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt. praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable