LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.44

lat quintilian phi001 perseus lat2

membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. sed transeamus ad numeros.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable