Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.48
lat quintilian phi001 perseus lat2
sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.