Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.5
lat quintilian phi001 perseus lat2
quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur.