LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.7

lat quintilian phi001 perseus lat2

ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable