LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.79

lat quintilian phi001 perseus lat2

sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable