LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.97

lat quintilian phi001 perseus lat2

est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis et severus. spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se habet. optime praecedet eum creticus, ut ut hoc, de qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte criminis casa; molle archipiratae , mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates.

Provenance