Passage
Sallust, Jugurtha 101.p3
lat sallust phi002 perseus lat3
'Rex Bocche, magna laetitia nobis est, quom te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo conmaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissumum persequi. ad hoc populo Romano iam a principio inopi melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minumum, gratia par ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habemus, amicorum neque nobis neque quoiquam omnium satis fuit. atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus esses. sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, quoi scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge. multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. postremo hoc in pectus tuom demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse. nam bello quid valeat, tute scis.'