LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 112.p2

lat sallust phi002 perseus lat3

Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem conloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim inmutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu et oculis pariter atque animo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse. tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. eodem Numida cum plerisque necesariis suis inermis, uti dictum erat, adcedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable